

Evangelium Secundum Lucam*
Caput 12: Versus 30
Et haec omnia.Quia omnia sunt filiorum, ideo haec omnia adjicientur vobis, etiam non quaerentibus, ut nec in praesenti nec in futuro desit aliqua gratia fidelibus, quibus si haec subtrahuntur, ad probationem est, si dantur ad gratiarum actionem, quiaomnia cooperantur in bonum bonis.